- QUINQUEVIRI cis et ultra Tiberim
- QUINQUEVIRI cis et ultra TiberimMagistratuum fuerunt, apud Romanos, Vicarii, de quibus ita Pomponius ICtus et eum sequutus Dominicus Floccus: Et quia Magistratibus vespertinis temporibus in publicum ire inconveniens erat, Quinqueviri constituti sunt, cis et uls Tiberim, qui pessent pro Magistrantibus fungi. Alias mentio eorum rara, nisi quod et Livius eorum meminit, locô iam citandô. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.